This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Judicio Domini [Incertus]
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 1089 - 1098C

 

 

 
 

[1089]

 
 

 

 
 

INCERTI AUCTORIS.

 
 

DE JUDICIO DOMINI.

 
 

 

 
 

MONITUM.

 
 

Sequentia quoque Poemata sub Tertulliani nomine vulgo traduntur. Nos tantum virum tam iratas unquam habuisse Musas non credimus. Ea tamen qualiacumque sunt, hic subjici patimur; quia lucis etiam nonnihil Tertulliano conferunt; nec procul ab illius aevo Carthagine condita videntur. Et miratores habeat etiam cum faecibus suis amphorae Punicae senectus. RIG.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[1089D] Quis mihi ruricolas aptabit carmine Musas? Et verni roseas titulabit floribus auras? Aestivaeque graves maturas messis aristas? Quis dabit et tumidas autumni vitibus uvas? Quisve hyemi placidas semper laudabit olivas? Recludetque ipsis renovatas fontibus undas? Frondentesque vago caedet de gramine flores? Protinus aetherei modulabor luminis auras. Jam mihi luciferas liceat contingere Musas, Pandere secretas fluviali vertice lymphas; Et laetas alio positas sub sidere sylvas, Aeternasque simul modulabor carmine flammas, Unde mare tumidum, immensa fluctuet unda, [1090D] Quae virtus solidas moveatque tremiscere terras, Et lux unde novo praefulserit aurea mundo, Quisve hominem laeto potuisset fingere limo, Unde genus vacuo potuisset crescere saeclo; Et quae vivendi populo sit multa cupido, Quaeve creata malo, moriendi quaeve propago, Unde bonus roseis sit odorque ruborque coronis. Quid faciat laetis ut vitis abaestuet uvis, Et plena e teneris tendantur ut horrea culmis, Arbor ut in glacie nigris pubescat olivis. Germinibus quis det varii incrementa vigoris, Mollibus et matrem pullorum protegat umbris. Omnia nosse bonum quae sint miracula rerum, Ut Dominum liceat per cuncta agnoscere verum, [1091A] Qui lucem, maria, et coelum, terramque paravit, Ornavitque novum variato sidere mundum; Et pecudes primum et volucres procedere jussit, Et dedit aequoreas compleri piscibus undas, Et foecundatas animabus cogit arenas. Talia compositis deducam carmina Musis, Atque salutares exponam fontibus undas, Et laetum placidis venientem nubibus imbrem, Inque animas hominum penitus, ultroque fluentem, Excipiat plenis in nostra novalia rivis.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Immemor ille Dei, temere committere tale

 
 

Non ultra monitum quidquam contingeret unum

 
 

Unde malum sciret, pariter dignosceret aequum,

 
 

Protinus inlicitum vetuit contingere pomum.

 
 

Quanta Deus homini permisit munera mundi?

 
 

Et praedulce sui signavit pignus amoris?

 
 

Jusque dedit volucrum, pontumque solumque domandum,

 
 

Utilia et charae tribuit mandata salutis.

 
 

Sub ditione dedit terras, animasque volantum,

 
 

Pennatumque genus, pecudum genus omne ferarum

 
 

Et genus aequoreum, et deformia monstra natantum.

 
 

Sed quoniam primo transgressus crimine legem, [1091D]

 
 

Jamjam primus homo Domini mandata reliquit, C

 
 

onjuge quae mala cuncta suasit, morte peribat.

 
 

Peccatique malum commisit foemina primum,

 
 

Transgressaque suum decepit lege maritum,

 
 

Eva inducta dolo patefecit limina letho,

 
 

Et sibi cum genere procreavit funera toto,

 
 

Hinc nefas incautum, mors hinc quasi semen in aevum

 
 

Spargitur, inde magis facinus percrebuit atrox,

 
 

Atque labor corruptum agitavit saevior orbem.

 
 

Callidus hoc zelo serpens inlexit in ipso,

 
 

Inde magis populi accersunt commissa malorum.

 
 

Atque nefanda malis pepererunt semina factis.

 
 

 

 
 

CAPUT IV. Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris. Illic occultis claudentur prava tenebris. Tunc homines primae pensare praemia vitae Incipient, crimenque suum culpasque putare, [1092B] Et poenis retinere, procul de morte futuris, Judiciisque Dei memores adstare piorum, Exspectare suam suorumque ex crimine poenam; Funditus aut pecorum sine nomine vivere vitam, Incassumque Deo jam surdo fundere fletum.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

An Deus omnipotens, cujus sub lege reguntur Omnia, non valeat post mortem reddere vitam? Aut aliquid Dominus rerum non posse videtur? Si potuit tenebris pulsis extendere lucem, Atque omnem verbo subito componere molem, Omnia de nihilo quoque voce potente parare, Cur non ex aliquo possit componere notam, Quae fuerat quondam, quam finxerat ante, figura? Adsimilemque sibi jubeat resurgere formam? [1092C] Cum sint cuncta Dei, reddit magis omnia tellus, Jussa retexet enim quidquid contexerat olim. Si quem forte rogis abolevit flamma sepultum, Aut aliquem caecis disjecerit aequor in undis, Si cujusque fame satiarunt viscera pisces, Aut fixere ferae crudelia funera membris, Alitibus jacuit raptato corpore sanguis, Ultima non Domino rapient sua munera magno Apparere Deo vivos de morte necesse est, Resumptisque suis homines adstare figuris. Arida sic vacuis redduntur semina terris, Et penitus fixis putrescunt mortua sulcis, Nonne animatur et hinc reparatis culmen aristis, Atque iterum vivis flavescunt fortia granis, Consurguntque novae vario cum foenore messes? [1092D] Sidera cuncta cadunt, iterumque renata nitescunt. Et dies in densa moritur cum lumine nocte, Occidit et jam nox rebus mox luce retectis, Jamque suis alia atque alia dies surgit ab astris, Solque cadit, splendorifero qui lumine clarus; Lux perit umbrato venienti vespere mundo Et renovata suo vivit fuligine phoenix, Et sua mox volucris (mirum) post busta resurgit. Tempore nuda suis foliis quoque fruticat arbor, Pomorumque iterum curvantur germine rami.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Ad vocem ergo Dei mundo per cuncta tremente, Et motis penitus virtutibus aeris alti, Tunc fragor insolitus, tunc maxima murmura coeli, [1093A] Adveniente Deo, totius judice mundi. Protinus innumeri concurrunt ire ministri, Convallantque Deum cum majestate superna; Angelica in terras descendent agmina coelo; Omnes, turba Dei, quibus est divina facultas, Vultibus et forma virtutis spiritus omnes. Igneus his vigor est, rutilantia corpora, coeli Vis divina micat, hinc totus murmurat orbis, Hinc trepidans penitus, vel quanta est, terra remugit, Parturiens homines, quos reddere jussa docebit. Omnes mirantur, turbantur denique nimbi, Astraque mota pavent, subitae virtutis ab alto. Sic veniente Deo,sonitus cum voce potentis; Omnia continuo ruptis per regna sepulcris, Omnis humus latis effundit hiatibus ossa, [1093B] Viventesque patens populos eructat arena, Haerent membra comis, nectunturque ossa medullis, Consertique regunt spirantia corpora nervi, Et simul infuso motantur sanguine venae, Dimissisque cavis, animae redduntur apertis, Organa quaeque sua repetunt surgentia parte. Proh, miranda fides, hinc omnis pullulat aetas; Pullulat antiquo mortuorum pulvere turba; Matres atque patres repetita luce resurgunt, Magnanimi juvenes, pueri, innuptaeque puellae, Defunctique senes animis vitentibus adstant, Infantumque gemens resonat vagitibus orbis Tam variae gentes venient de sedibus imis, Eoumque manus, et quas videt ultima tellus, Quaeque colunt medii devexo in climate mundi, [1093C] Riphaeasque tenent algentis sideris arces. Omnis adest, pavidus finis cujusque; colonus, Rusticus, Atrides posito diademate regni, Pauperibus mixtus coaequalis in agmine dives. Altus ubique tremor, precibus tunc ingemit orbis, Tendentesque manus populi clamore stupescunt.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Ipse sedens Dominus, sublimi lumine clarus, Atque potens cunctis micat in virtutibus ignis, Excelsoque throno coelestis sede coruscat; Martyribus septus, numero candente virorum, Delectisque suis comitatus vatibus exstat, Clara quibus niveis effulgent corpora stolis. Jamque sacerdotes nitidis in vestibus adstant, [1094A] Gestantes rutilas insigni fronte coronas; Submissique omnes genibus veneranter adorant. Hagie, hagie, sancte Deus; vox omnibus una est. Hic Dominus geminam mandabit sistere plebem; Imperat et juxta numerum discernere pravos, Appellans placidis verbis sua jussa secutos, Indutosque jubet, devicta morte, vigorem, Semper inexstinctas habitare ad luminis auras; Ire per antiquum semper florentia regna, Promissas per opes, per semper amoena vireta, Degere perpetuam praeclaro in corpore vitam.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Est locus Eois Domino dilectus in oris, Lux ubi clara, nitens, spiratque salubrior aura, Aeternusque dies, atque immutabile tempus; [1094B] Est secreta Deo regio, ditissima campis, Atque beata nimis, sudaeque in cardine sedis. Aer laetus ibi, semperque in luce futurus, Lenis et adspirans vitalia flamina ventus. Omnia fert foecunda, solo praedivite, tellus, Flores in pratis fragrant, et purpura campis Omnia praerutila miscet non invida luce. Flos alium laetus suo lumine vestit amictus, Roscidaque hic multo variantur semine rura, Et roseis nivea crispantur floribus arva. Nescitur quibus usque locis felicior aura, Quae melior specie, vel plus praecellat honore. Talia florigeris numquam nascuntur in hortis Lilia, nec nostris efflorent talia campis, Nec sic nata rubent, mox ut rosa panditur aura [1094C] Purpura nec Tyrio sic est intincta rubore. Gemma coloratis fulget speciosa lapillis; Inde nitet prasinus, illinc carbunculus ardet, Herbosaque viret praegrandis luce smaragdus; Hic et odoriferis nascuntur cynnama virgis, Et spisso laetum folio conflagrat amomum. Hic jacet ingenitum radiantis luminis aurum, Et nemora alta tenent florenti tempore coelum, Virentesque gravant uberrima germina ramos. Porrexit similes non illis India lucos, Non ita densa levat in monte cacumina pinus, Nec sic alticoma est umbra crispata cupressus; Nec vernus melius floret cum tempore ramus. Hic abietes celso florent in vertice nigrae. [1095A] Aeternumque virent solae sine grandine sylvae. Nulla cadunt folia, et nullo flos tempore defit. Flos quoque floret ibi rubeus, ceu purpura Tarsi, Flos hic credo, rosa est, rubor atque odor acer in ipso, Sic foliis speciem praefert, sic spirat odorem. Arbos stat, cum flore novo, pulcherrima pomis, Vitalem et frugem felicia robora densant. Mella viridanti conflagrant pinguia canna, Lac etiam plenis manat potabile rivis; Vitam aspirat ibi quicquid pia terra virescit, Et pulchre redolet munus medicabile Cretae. Fons illic placidis levi fluit agmine campis; Quattuor inde rigant partitas flumina terras. Ver puto semper agit vestitus floribus hortus, Non frigus variat hiberni sideris auram, [1095B] Et reficit foetam meliori flamine terram. Nox ibi nulla, suas defendunt astra tenebras; Iraeque insidiaeque absunt, et dira cupido, Exclususque metus, pulsae de limine curae. Hic malus extorris, dignas exivit in oras. Nec vetitos unquam datur huic contingere lucos, Illic prisca fides electa in sede quiescit, Insistit gaudens aeterno in foedere vita, Et secura salus placidis laetatur in arvis, Semper victura, semperque in luce futura. Hic quicumque pius, aequique bonique colonus, Quique Deum metuit sincera mente tonantem, Atque suos coluit sacra pietate parentes, Et degit reliquam semper sine crimine vitam, Aut inopem fidis opibus solatus amicum est, [1095C] Atque laboranti nimium subvenit egeno, Pauperis adjutor, pupillorumque patronus, Eruit innocuos, subvenit crimine pressis, Hospitibus largae tribuit sua pignora mensae, Omnia divine gessit, pia munera jussit, Non alicui nocuit, non unquam aliena cupivit, Illi exultantes divinis laudibus omnes, Hortantesque simul referunt ad sidera voces, Psallentes Domino celebrant per gaudia grates, Innocuamque viam nuntiis comitantibus ibunt.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Haec postquam Dominus felicia dona peregit, Et pariter justos aeterna in regna remisit; Tum miseranda venit, lugens sua crimina turba, Effundit gemitus lacrymis arentibus omnes, [1095D] Et sua testatur crebris ululatibus acta, Flammas pro meritis, stagnantia tela tremiscunt. Corripit angelicus coetus, prohibetque precari, Et prohibet seras clamando fundere voces; Sublata venia, fundum jaciuntur in imum. O miseri, quoties majestas cognita vobis! Audistis sonitus, vidistis fulgura coeli, Assiduas pluvias, ventorum et grandinis iras Experti! quoties noctesque diesque sereni Tempora foecundant pulcris Dei munera donis, Vernabantque rosae, frugum nec defuit aestas, Autumnus varie fundebat mollia poma, [1096A] Aspera hyems quamvis glaciales fregit olivas; Cuncta Deus tribuit, bonitas nec defuit ejus, Terra Deum tremuit, pontus de voce pependit, Et fluvius siccas trepidus refugit arenas; Et genitura Deum quaevis per cuncta fatetur; Vos miseri, Dominum coeli terraeque negastis, Praeconesque Dei (horrendum) saepe fugastis, Et justos potius crudeli caede necastis, Et fraus in vobis post crimen semper inhaesit. Ergo sementis fructum capietis iniquae: Noscitis esse, Deumque tamen ridere soletis; Ibitis in tenebras ignis et sulphuris altas, Passuri ardentes justas cruciatibus iras, Aeternae Deus ossa jubet descendere poenae, Ire sub ardorem rabidae sine fine gehennae, [1096B] Urgeri molem per stagna rotantia flammae, In flammamque jubet converti elementa minantem, Atque omnem coeli descendere nubibus ignem.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Tunc avidus rapido est inclusus tartarus igne, Atque procellosis flamma intus fluctuat undis, Totaque vertentes confundit terra favillas. Fammeus est sulcus, dentes vertuntur acuti, Omnibus et torrens armabitur igneus annis. Impetu tartareo frendent incendia mundo, Illic praecipiti cursu torrentur in aestu, Hinc fugiunt, illinc cursu referuntur acuto; Obvia fit saevae flammae fugientibus ira, Agnoscuntque suam jam tum de crimine poenam. [1096C] Jamque vaga a nullo tellus possessa colono, Aequoris extremo pressa et sub fine profundo, Qua sol emenso radio disterminat orbem, Et qua transacto conduntur sidera mundo; Aether gliscit, atris obstrusa luce tenebris, Ultima secretis stagnant flammantia rivis. Et natura loci signatis ignea poenis, Infernisque palus candens ardoribus atrox. Intonat horrificis facinus poenale caminis, Aestuat, et rapitur lato de vortice flammae, In tormenta ruens, fluctuque et gurgite saevo, Turbida coenoso fundo miscetur arena. Huc captiva gemens mittetur turba malorum, Arsurumque nefas, sclerati corporis agmen, Magnus plangor ibi, luctus sociante boatu, [1096D] Et stridor rabidus, ululatus et inde dolentum. Exurgent flammaeque procul, artusque sonori, Ignis inardescet gemitusque feretur ad auras. Tunc humana mali pendet commissa propago, Incipietque suas ad coelum tendere palmas, Et Dominum tunc nosse volet, quem nosse volebat Antea non, cum nosse illis foret utile tempus; Illic quisque suae profitebitur effera vitae, Injustasque manus, et saevae crimina mentis, Horrescetque suae quae moverit impia vitae. Jam primum quicumque Deum male senserit ante, Et vaga mentito coluisset numine saxa, [1097A] Atque cruentiferis signis sacraverit aras, Et picturatas timuit sine voce figuras, Ac falsi tenues veneratus numinis umbras, Et quoscumque malus seduxit protinus error. Si quis adulter erat, si natos ense necarat, Si raptor grassatus erat, si fraude clientes Distulerat, si mente parum versatus amica; Sive suas hominum macularat sanguine palmas, Miscueratve latebrosa si morte venenum; Aut si vestitus scelerato pectora fuco, Sive malo alterius, lucro et gaudebat iniquo; Admisit quicumque nefas quodcumque malorum; Ingens ardor eum, atque ignis torquebit amarus. Suppliciumque dabunt peracerbo funere cuncti. Plurima sic hominum moerentum turba jacebit.

 
 

 

 
 

CAPUT XI. [1097B]

 
 

Hoc quoties olim sancti cecinere Prophetae, Flatu et Saepe Dei moniti dixere futura; Nemo suas (miserum) nemo, eheu! praebuit aures. Sed Deus omnipotens voluit sua praemia nosci, Atque minas positae per plurima talia legis. Mittendo statuit plures, et verba sonantes Divina; excitosque jubet prodire sepulcris Secum, cum fracto surrexerat ipse sepulcro. Obstupuere quidem plures patuisse sepulcra, Et cerni in clara praemortua corpora luce; Miratique pios sermones, dulcia dicta, Ipsa voce suas tendunt ad sidera palmas, Gratanturque Deo, et victori talia Christo, Illos non tumulos certum est repetisse silentes, [1097C] Amplius aut terrae retineri viscere clausos; Relliqua sed recubat nunc turba cubilibus imis; [1098A] Ille dies donec, completo tempore, magnus Adveniat. Cuncti Dominum jam agnoscite verum, Qui solus facit hanc animam sua cernere luce, Eamdemque potest in tartara subdere poenis, Et cui cuncta patet vitae mortisque potestas, Posse Deum, nam velle sat est, factumque loquendo Implet, et obstando plane nihil impedit illum. Ille meus solus, cui credo sensibus imis. At quoniam leto cursus concluditur omnis, Quicumque est hodie, secum putet omnia mente, Atque ideo dum vita manet, dum cernere lucem, Dum vitam mutare licet; quam terminus aevi Obruat incautos, et nescia lumina solvat Ultimus ille dies, mortis quia lege tenetur; Quod pretium superest, carae invigilate saluti, [1098B] Et faciles certique bonum decurrite cursum. Abstergete piis commissa piacula sacris, Atque vagas nimium mundi vitate procellas; Tum rectas et adite vias, et sancta tenete. Hinc laetis animis pravum depellite crimen; Et concreta diu proluatur pectore culpa, Commissasque mali labes abolete nefandas. Aeternisque Deum precibus placate tremendum. Pessima cuncta bonis cedant mortalia vivis, Et servate novam jamjam sine crimine vitam, Incipiantque bonis verisque assuescere mentes, Laudibus et faciles divinis reddite voces. Sic meliora piis flagrabunt omnia vobis, Sic quoque coelestis capietis munera vitae, Cumque Deo longum semper vivetis in aevum, [1098C] Aurea siderei cernentes gaudia regni.

 
 

 

 
 

 

 
 

Cooperatorum Veritatis Societas

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»